TRIBACA

TRIBACA
TRIBACA
in verbis Petronii Arbitti.
Quo margarita cara Tribaca Indica?
An ut Matrona ornata phaleris pelagiis
Attolat pedes:
Significat Bartholino margaritam, quae tribus bacis unionibusque insertis constabat: quippe binos ternosque elenchos, aureâ bracteâ coniunctos, atque auribus suspensos, in monumentis antiquis, non raro cernere est. Graece τρίγληνον: Ita enim inter plurimas Inaurium notiones, ultimô locô, addit Pollux, Onomastic. l. 5. c. 16. apud Homerum reperiti τρίγληνα ἕρματα, ὡς τριῶν ἔιδωλα κορῶν ἔχοντα, tamquam trium pupillarum formam habentia: Occurrit autem locus Il. ξ. v. 183.
Ε᾿νδ᾿ ἄρα ἕρματα ἧκεν ἐυτρήτοισι λοβοῖσι
Τρίγληνα, μορόεντα.
Quod repetit quoque atque indigitat, Il. σ. v. 295.
Ε῞ρματα δ᾿ Ε᾿υρυδάμαντι δύω ςθεράποντες ἔνεικαν
Τρίγληνα, μορόεντα.
Ubi Scholiorum brevium Auctor exponit: τρικοράκοσμα, τριόφθαλμα, τρίκοκκα. Ita ut Τρίγληνα sint omnino Inaures, triplicis pupillae figuram habentes Ita enim apud Dioscoridem, l. 1. c. 176. genus mespili quoddam τρίκρκκον appellatur, quod tria intus habeart ossicula veluti grana. Unde similitudine quoque tractâ, notante Henricô Stephanô, apud Athenaeum, l. 8. Hecate dicitur τρίγληνος, quae alias Τρίμορφος, Graecis Latinisque Triformis. Τρίπος idem Inaurium genus dici videtur apud praefatum Pollucem, annotante Cael. Rhodigmô, Antiq. Lect. l. 8. c. 15. ubi tamen non diffitetur, alia etiam huius vocis significata esle. Iconem istiusmodi Τριγλήνου ἔρματος seu Tribacae exhibet ex Pignorio, Caspar. Bartholin. de Inauribus Veterum, c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • BACCAE — proprie sunt lauri, oleae, myrti et id genus arborum fructus, ut apud Ovid. Met. l. 10. v. 98. Et bicolor myrtus et baccus caerula ficus. Salmasio Bacca. quae pomô minor, unde de minoribus pomis passim occurrit. Sic cerasa et olivae baccae sunt,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HECATE — Iovis et Latonae filia, soror Apollinis; quae et Dianae dicitur. Huic triplex nomen attribuitur. Nam in caelo creditur esse Luna, in terra Diana, et apud inferos Proserpina. Hecate vero Servio dicta, quod centum victimis placetur, ant quod 100.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INAURES — ornamentum aureum, cuius apud Vett. usus, qui tamen hodieque apud alios non plane obsolevit. De eo sic Isid. Orig. l. 19. c. 21. Inaures ab aurium foraminibus nuncupatae, quibus pretiosa gener a lapidum dependuntur. Harum usus in Graecia: puellae …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”